- CENOMANI
- I.CENOMANIGalliae Celticae populi, vulgo Manseaux. Hi et Aulerci Cenomani dicti, inter Rhedones, Andegavos, Carnutes et Sessuos siti sunt. Eorum tractus le Maine, provinc. ampla et admodum rigua, mter Normanniam, ad Borcam, Belsiam ad Ortum, Britanniam ad Occasum et Andegavensem provine. cum parte provinc. Turonensis ad Austrum. Caput provinc. ext Subdinum, seu Vindunum, aliis Cenomanum, le Mans. Vide quoque Coeenomani.II.CENOMANIItaliae Transpadanae populi, in quorum agroCremona fuit, et Brixia oppidum. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 1. c. 26. His a Septentrione Euganei, ab Ortu Veneti, a Meridie Padus fluv. ab Occidente Insubres; ubi nunc agri Veronensis, Mantuanus, Cremonensis et Brixianus, maiori ex parte sub Venetis. Baudrand.Urbes Cenomanorum Italiae.Bergomum, Bergamo. Brixia, Brescia. Cream, Cremona, Mantua, Mantova. Tridentum, Trento. Veronae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.